| Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dis- | 6.117.1 |
| persa praeter Babylona et Ninum. Macedones eam in | |
| urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter | |
| iam dicta habet Seleuciam, La<o>diceam, Artemitam; item | |
| in Arabum gente qui <O>rroei vocantur et Ma<r>dani Antio- | 5 |
| chiam, quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita | |
| Arabis vocatur. iunguntur his Arabes introrsus Eldamari, | 118.1 |
| supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani | |
| et Masei Arabes; Gord<y>aeis vero iuncti Azoni, per quos | |
| Zerbis fluvius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et | |
| Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gau<g>amela, item | 5 |
| Suae in rupibus. supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex | |
| Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis | |
| oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia, | |
| Stratonicea, Anthemus. in vicinia Euphratis Nicephorion, | 119.1 |
| quod diximus, Alexander iussit condi propter loci oppor- | |
| tunitatem. dicta est et in Zeu<g>mate Apamea, ex qua | |
| orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum, | |
| quondam stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia | 5 |
| appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem | |
| redactum. durant, ut fuere, Thebata et, ductu Pompei | 120.1 |
| Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate L CC. | |
| sunt qui tradunt Euphraten Gobaris praefecti opere diduc- | |
| tum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu Babylona | |
| infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Narmal- | 5 |
| chan, quod significat regium flumen. qua dirivatur, | |
| oppidum fuit Agranis e maximis, quod diruere Persae. | |
| Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam clari- | 121.1 |
| tatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua | |
| pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est, | |
| LX p. amplexa <II> muris ducenos pedes altis, quinquagenos | |
| latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore | 5 |
| quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque. | |
| durat adhuc ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit | |
| sideralis scientiae. cetero ad solitudinem rediit exhausta | 122.1 |
| vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra X<L> | |
| lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris, | |
| quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui | |
| iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae | 5 |
| DC esse, situm vero moenium aquilae pandentis alas, agrum | |
| totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhaurien- | |
| dam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in | |
| Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est reg- | |
| norum, et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus | 10 |
| rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit. | |
| sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chal- | 123.1 |
| daeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium | |
| [Narragam] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen. | |
| muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, | |
| tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad | 5 |
| meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et | |
| Gne<s>iochartae. |