| Charax, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia | 6.138.1 |
| Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu | |
| facto inter confluentes dextra Tigrim, laeva Eulaeum, II p. | |
| laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis | |
| ex urbe regia Durine, quae tum interiit, deductis, militum | 5 |
| inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagum- | |
| que Pell<a>eum a patria sua, quem proprie Macedonum | |
| fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit | 139.1 |
| Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterum- | |
| que infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum | |
| Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit, | |
| oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito | 5 |
| situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo | |
| minus. prius fuit a litore stadiis X—maritimum etiam | |
| Vipsan<i>a porticus habet—, Iuba vero prodente L p.; | |
| nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique nego- | 140.1 |
| tiatores, qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte | |
| plus aut celerius prof<e>cere terrae fluminibus invectae. | |
| magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non | |
| repercussas. hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum | 141.1 |
| orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda | |
| omnia in orientem praemiserit Divus Augustus ituro in | |
| Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non | |
| me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligen- | 5 |
| tissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac | |
| tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque | |
| regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus | |
| de eadem expeditione Arabica. |