Arabia, gentium nulli postferenda amplitu-
|
6.142.1
|
dine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Comma-
|
|
genesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum
|
|
deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare
|
|
nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in
|
5
|
media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis,
|
|
quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. ipsa
|
143.1
|
vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persi-
|
|
cumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitu-
|
|
dinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in
|
|
eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec
|
5
|
quoque in illo situ felix. popul<o>s eius a nostro mari
|
|
usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc
|
|
inde peragemus.
|
|
Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut
|
|
diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cogno-
|
10
|
minati, quae ciliciis metantur ubi libuit. deinde Nabataei
|
144.1
|
oppidum incolunt, Petram nomine, in convalle paulo minus
|
|
II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne
|
|
interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC, a
|
|
sinu Persico CXXXV. h<u>c convenit utrumque bivium,
|
5
|
eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a
|
|
Gaza venerunt. a Petra incoluere Omani ad Characen
|
145.1
|
usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis
|
|
Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde
|
|
est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris
|
|
ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Chara-
|
5
|
cenque inde XII p. secundo aestu navigant, e Parthico
|
|
autem regno navigantibus vicus Teredon. infra confluentem
|
|
Euphratis et Tigris laeva fluminis Chaldaei optinent, dextra
|
|
Nomades Scenitae. quidam et alia duo oppida longis
|
146.1
|
intervallis Tigri praenavigari tradunt, Barbatiam, mox
|
|
Dumatham, quod abesse a Petra dierum X navigatione.
|
|
nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et
|
|
Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri con-
|
5
|
fluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis
|
|
inundatione arceri.
|
|