| Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum | 6.147.1 |
| exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen | |
| Salsum, promunturium Caldone, voragini similius quam | |
| mari <aestuarium> per L orae, flumen Achenum, deserta C p. | |
| usque ad insulam <Ic>arum, sinus Capeus, quem accolunt | 5 |
| Gaulopes et Gattaei, sinus Gerrhaicus, oppidum Gerr<h>a, | |
| V p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus. | |
| a litore L regio Attene, ex adverso Tylos insula, totidem | 148.1 |
| milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum | |
| oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a pro- | |
| munturio eius XII D p. ultra magnas aspici insulas tra- | |
| dunt, ad quas non sit perventum; huius ambitum CXII D p., | 5 |
| a Perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. insula | |
| Ascliae, gentes Nochaeti, Zurazi, Borgodi, Catharraei, | |
| Nomades, flumen Cynos. ultra navigationem inconpertam | 149.1 |
| ab eo latere propter scopulos tradit Iuba praetermissa | |
| mentione oppidi Omanorum Batrasavaves et Omanae, quod | |
| priores celebre<m> portum Carmaniae fecere, item Homnae | |
| et Attanae, quae nunc oppida maxime celebrari a Persico | 5 |
| mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut Iuba, | |
| mons adusto similis, gentes Epimaranitae, mox Ic<h>thyo- | |
| phagi, insula deserta, gentes Bathymi * * * Eblythaei | 150.1 |
| montes, insula Omoemus, portus Mochorbae, insulae Etaxalos, | |
| Inchobriche, gens Cadaei, insulae sine nominibus multae, | |
| celebres vero Isura, Rhinnea et proxima, in qua scriptae | |
| sunt stelae lapideae litteris incognitis, Coboea portus, | 5 |
| Bragae insulae desertae, gens Taludaei, Dabanegoris regio, | |
| mons Orsa cum portu, sinus Duatas, insulae multae, mons | |
| Tricoryphos, regio Chardaleon, insulae Solanades, Cachina, | |
| item Ic<h>thyophagorum. dein Clari, litus Mamaeum, ubi | |
| auri metalla, regio Canauna, gentes Apitami, Casani, insula | 10 |
| Devade, fons Coralis, Carphati, insulae Alaea, Amnamethus, | |
| gens Darae, insulae Chelonitis, Ic<h>thyophagon multae, | 151.1 |
| Odanda deserta, Basa, multae Sabaeorum. flumina Thanar, | |
| Amnum, insulae Doricae, fontes Daulotos, Dora, insulae | |
| Pteros, Labatanis, Coboris, Sambrachate et oppidum eodem | |
| nomine in continente. a meridie insulae multae, maxima | 5 |
| Camari, flumen Musecros, portus Laupas, Scenitae Sabaei, | |
| insulae multae, emporium eorum Acila, ex quo in Indiam | |
| navigatur, regio Amithoscatta, Damnia, Mizi maiores et | 152.1 |
| minores, Drymatina, Macae; horum promunturium contra | |
| Carmaniam distat L p. mira res ibi traditur; Numenium, | |
| ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi vicisse eodem | |
| die classe aestuque reverso iterum equitatu contra Persas | 5 |
| dimicantem et gemina tropaea eodem in loco Iovi ac | |
| Neptuno statuisse. insula in alto obiacet Ogyris, clara | 153.1 |
| Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV p., | |
| circumitur CXII D. nec minus altera clara in Azanio | |
| mari Dioscuridu, distans a Syagro extumo promunturio | |
| CCLXXX. reliqui in continente a noto etiamnum Auta- | 5 |
| ridae, in montes VIII dierum transitus, gens Larendani et | |
| Cata<b>ani, <G>ebbanitae pluribus oppidis, sed maximis Nagia | |
| et Thomna, templorum LXV; haec est amplitudinis signifi- | |
| catio. promunturium, a quo ad continentem Trogodytarum | 154.1 |
| L, Thoani, Actaei, Chat<r>amotitae, Tonabaei, Antiadalaei, | |
| Lexianae, Agraei, Cerbani, Sabaei, Arabum propter tura | |
| clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida | |
| eorum in Rubro litore Merme, Marma, Corolia, Sab<b>atha; | 5 |
| intus oppida Nascus, Cardava, Carnus et, quo merces | |
| odorum deferunt, Thomala. pars eorum Atramitae, quorum | 155.1 |
| caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen | |
| est omnium Mare<b>bata. sinum optinent XCIIII, refertum | |
| insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur | |
| Minaei. mare accolunt et Aelamitae oppido eiusdem | 5 |
| nominis, <i>is iuncti Chaculatae, oppidum Sibi, quod Graeci | |
| Apaten vocant, Arsi, Codani, Vadaei oppido magno, Bara- | |
| sasaei, Lechieni, Sygaros insula, quam canes non intrant | |
| expositique circa litora errando moriuntur. sinus intimus, | 156.1 |
| in quo Laeanitae, qui nomen ei dedere; regia eorum Agra | |
| et in sinu Laeana vel, ut alii, Aela<n>a: nam et ipsum | |
| sinum nostri Laeaniticum scripsere, alii Aelaniticum, | |
| Artemidorus Alaeniticum, Iuba Leaniticum. circuitus | 5 |
| Arabiae a Charace Laeana colligere proditur <³⁰XLVII>³⁰ LXV p., | |
| Iuba paulo minus <³⁰XL>³⁰ putat. latissima est a septentrione | |
| inter oppida Heroum et Characem. nam et reliqua medi- | 157.1 |
| terranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt | |
| veteres, nunc sunt Taveni, Suelleni, Araceni, Arreni oppid<o> | |
| in quo<d> negotiatio omnis convenit, Hemnatae, Avalitae, | |
| oppida Domata, Haegra, Thamudaei, oppidum Baclanaza, | 5 |
| Chariatta<e>i, Toali, oppidum Phodaca, Minaei, a rege Cretae | |
| Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Car- | |
| mei; oppidum XIIII p. Maribba, Paramalacum, et ipsum | |
| non spernendum, item Canon. Rhadamaei—et horum | 158.1 |
| origo Rhadamanthus putatur, frater Minois—, Homeritae | |
| Mesala oppido, Hamiroei, Gedranitae, Amphryaei, Lysanitae, | |
| Bachylitae, Samnaei, Amaitaei oppidis Nessa et Chenneseri, | |
| Zamareni oppidis Sagiatta, Canthace, Bacaschami Riphearina | 5 |
| oppido, quo vocabulo hordeum appellant, Autaei, Ethravi, | |
| Cyrei Elmataeis oppido, Chodae Aiathuri in montibus oppido | |
| XXV p., in quo fons Aenuscabales, quod significat came- | |
| lorum, oppidum Ampelome, colonia Milesiorum, Athrida | 159.1 |
| oppidum, Calingi, quorum Mariba oppidum significat dominos | |
| omnium, oppida Pallon, Murannimal iuxta flumen, per | |
| quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei, Ammoni, | |
| oppidum Athenae, Caunaravi, quod significat ditissimos | 5 |
| armento, Chorranitae, Cesani, Choani. fuerunt et Graeca | |
| oppida Arethusa, Larisa, Chalcis, deleta variis bellis. |