Charax, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia 6.138.1
Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu
facto inter confluentes dextra Tigrim, laeva Eulaeum, II p.
laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis
ex urbe regia Durine, quae tum interiit, deductis, militum 5
inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagum-
que Pell<a>eum a patria sua, quem proprie Macedonum
fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit 139.1
Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterum-
que infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum
Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit,
oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito 5
situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo
minus. prius fuit a litore stadiis X—maritimum etiam
Vipsan<i>a porticus habet—, Iuba vero prodente L p.;
nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique nego- 140.1
tiatores, qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte
plus aut celerius prof<e>cere terrae fluminibus invectae.
magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non
repercussas. hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum 141.1
orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda
omnia in orientem praemiserit Divus Augustus ituro in
Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non
me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligen- 5
tissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac
tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque
regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus
de eadem expeditione Arabica.