Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter 6.165.1
sinus quem Arabes Aean vocant, in quo Heroon oppidum
est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis
eo aegris exercitus. gens Tyro, Daneon portus, ex quo
navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad 5
Delta dictum decurrit, LXII D intervallo, quod inter flumen
et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti
rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptol<e>maeus
sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine
XXX, in longitudinem XXXVII D p. usque ad Fontes 10
Amaros; ultra deterruit inundationis metus, excelsiore 166.1
tribus cubitis Rubro mari conperto quam terra Aegypti.
aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari
corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. nihilo
minus iter totum terreno frequentatur a mari Aegyptio, 5
quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo,
nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura
vestigia operiente; alterum ultra Casium montem, quod 167.1
a LX p. redit in Pelusiacam viam—accolunt Arabes
Autaei—; tertium a Gerrho, quod Agipsum vocant, per
eosdem Arabas LX propius, sed asperum montibus et
inops aquarum. eae omnes viae Arsinoen ducunt, conditam 5
sororis nomine in sinu Carandra a Ptol<e>maeo Philadelpho,
qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen
praefluit Ptol<e>maeum appellavit. mox oppidum parvum 168.1
est Aenum—alii pro hoc Philoterias scribunt—, deinde
sunt Asaraei, ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae
Sap<i>rine, Scytala, mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons
Tatnos, mons Aeas, insula Iambe, portus multi, Berenice 5
oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto
diximus, Arabes Autaei et Gebadaei. Trogodytice, 169.1
quam prisci Midoen, alii Midioen dixere, mons Pente-
dactylos, insulae Stenae <D>irae aliquot, Halonesi non
pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit.
sinus insulis refertus: ex his quae Mareu vocantur, aquo- 5
sae, quae Eratonos, sitientes; regum hi praefecti fuere.
introrsus Candaei, quos Ophiophagos vocant, serpentibus
vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. Iuba, 170.1
qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc
tractu—nisi exemplarium vitium est—Berenicen
alteram, quae Panchrysos cognominata est, et tertiam,
quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice 5
longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII D p. ab
Arabia distant. insula ibi Citis, topazum ferens et ipsa.
ultra silvae, ubi Ptol<e>mais, a Philadelpho condita ad venatus 171.1
elephantorum, ob id Epi Theras cognominata, iuxta lacum
Monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis
significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque
postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem 5
reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum
in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta
hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur
aliud novi, DCII p. intervallo a Ptol<e>maide: res ingentis
exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi depre- 10
henso, cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes
mensuram terrae prodere inde conceperit. hinc Azanium 172.1
mare, promunturium quod aliqui Hi<p>palum scripsere,
lacus Mandalum, insula Colocasitis et in alto multae, in
quibus testudo plurima. oppidum Sace, insula Daphnidis,
oppidum Aduliton; Aegyptiorum hoc servi profugi a dominis 5
condidere. maximum hic emporium Trogodytarum, etiam 173.1
Aethiopum; abest a Ptolemaide V dierum navigatione.
deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopo-
tamiorum coria, c<h>elium testudinum, sphingia, mancipia.
supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu vocantur, 5
item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. hinc in ora
Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora
mercatores scrutentur, promunturium in quo fons Cucios,
expetitus navigantibus; ultra Isidis portus, decem dierum 174.1
remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis
myrra confertur. insulae ante portum duae Pseud<o>pylae
vocantur, interiores totidem Pylae; in altera stelae lapideae
litteris ignotis. ultra sinus Avalitu, dein insula Diodori et 5
aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum
Gaza, promunturium et portus Mossylites, quo cinnamum
devehitur. hucusque Sesostris exercitum duxit. aliqui
unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza.