| Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter | 6.165.1 |
| sinus quem Arabes Aean vocant, in quo Heroon oppidum | |
| est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis | |
| eo aegris exercitus. gens Tyro, Daneon portus, ex quo | |
| navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad | 5 |
| Delta dictum decurrit, LXII D intervallo, quod inter flumen | |
| et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti | |
| rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptol<e>maeus | |
| sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine | |
| XXX, in longitudinem XXXVII D p. usque ad Fontes | 10 |
| Amaros; ultra deterruit inundationis metus, excelsiore | 166.1 |
| tribus cubitis Rubro mari conperto quam terra Aegypti. | |
| aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari | |
| corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. nihilo | |
| minus iter totum terreno frequentatur a mari Aegyptio, | 5 |
| quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo, | |
| nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura | |
| vestigia operiente; alterum ultra Casium montem, quod | 167.1 |
| a LX p. redit in Pelusiacam viam—accolunt Arabes | |
| Autaei—; tertium a Gerrho, quod Agipsum vocant, per | |
| eosdem Arabas LX propius, sed asperum montibus et | |
| inops aquarum. eae omnes viae Arsinoen ducunt, conditam | 5 |
| sororis nomine in sinu Carandra a Ptol<e>maeo Philadelpho, | |
| qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen | |
| praefluit Ptol<e>maeum appellavit. mox oppidum parvum | 168.1 |
| est Aenum—alii pro hoc Philoterias scribunt—, deinde | |
| sunt Asaraei, ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae | |
| Sap<i>rine, Scytala, mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons | |
| Tatnos, mons Aeas, insula Iambe, portus multi, Berenice | 5 |
| oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto | |
| diximus, Arabes Autaei et Gebadaei. Trogodytice, | 169.1 |
| quam prisci Midoen, alii Midioen dixere, mons Pente- | |
| dactylos, insulae Stenae <D>irae aliquot, Halonesi non | |
| pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit. | |
| sinus insulis refertus: ex his quae Mareu vocantur, aquo- | 5 |
| sae, quae Eratonos, sitientes; regum hi praefecti fuere. | |
| introrsus Candaei, quos Ophiophagos vocant, serpentibus | |
| vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. Iuba, | 170.1 |
| qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc | |
| tractu—nisi exemplarium vitium est—Berenicen | |
| alteram, quae Panchrysos cognominata est, et tertiam, | |
| quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice | 5 |
| longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII D p. ab | |
| Arabia distant. insula ibi Citis, topazum ferens et ipsa. | |
| ultra silvae, ubi Ptol<e>mais, a Philadelpho condita ad venatus | 171.1 |
| elephantorum, ob id Epi Theras cognominata, iuxta lacum | |
| Monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis | |
| significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque | |
| postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem | 5 |
| reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum | |
| in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta | |
| hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur | |
| aliud novi, DCII p. intervallo a Ptol<e>maide: res ingentis | |
| exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi depre- | 10 |
| henso, cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes | |
| mensuram terrae prodere inde conceperit. hinc Azanium | 172.1 |
| mare, promunturium quod aliqui Hi<p>palum scripsere, | |
| lacus Mandalum, insula Colocasitis et in alto multae, in | |
| quibus testudo plurima. oppidum Sace, insula Daphnidis, | |
| oppidum Aduliton; Aegyptiorum hoc servi profugi a dominis | 5 |
| condidere. maximum hic emporium Trogodytarum, etiam | 173.1 |
| Aethiopum; abest a Ptolemaide V dierum navigatione. | |
| deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopo- | |
| tamiorum coria, c<h>elium testudinum, sphingia, mancipia. | |
| supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu vocantur, | 5 |
| item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. hinc in ora | |
| Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora | |
| mercatores scrutentur, promunturium in quo fons Cucios, | |
| expetitus navigantibus; ultra Isidis portus, decem dierum | 174.1 |
| remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis | |
| myrra confertur. insulae ante portum duae Pseud<o>pylae | |
| vocantur, interiores totidem Pylae; in altera stelae lapideae | |
| litteris ignotis. ultra sinus Avalitu, dein insula Diodori et | 5 |
| aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum | |
| Gaza, promunturium et portus Mossylites, quo cinnamum | |
| devehitur. hucusque Sesostris exercitum duxit. aliqui | |
| unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza. |