| Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc | 6.181.1 |
| tempore nullum prope utroque latere exstat. certe soli- | |
| tudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo | |
| milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter | |
| reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. intravere autem | 5 |
| et eo arma Romana Divi Augusti temporibus duce P. Petronio, | |
| et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti. is oppida | |
| expugnavit, quae sola invenimus quo dicemus ordine, | |
| Pselcin, Primi, Bocchin, Forum Cambusis, Attenam, Sta- | |
| dissim, ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis | 10 |
| aufert. diripuit et Napata. longissime autem a Syene | 182.1 |
| progressus est DCCCLXX p. nec tamen arma Romana | |
| ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est | |
| Aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens | |
| etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et | 5 |
| Syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis Cephei | |
| patet Andromedae fabulis. |