| Simili modo et de mensura eius varia prodidere, | 6.183.1 |
| primus Dalion ultra Meroen longe subvectus, mox Ari- | |
| stocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam | |
| quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet. | |
| nam Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine | 5 |
| mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit, Era- | |
| tosthenes DCXXV, Artemidorus DC, Sebosus ab | |
| Aegypti extremis <³⁰XVI>³⁰ LXXV, unde proxime dicti <³⁰XII>³⁰ L. | |
| verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a | 184.1 |
| Syene DCCCC LXXV Neronis exploratores renuntiavere his | |
| modis: a Syene Hieran sycaminon LIIII p., inde Tama | |
| LXXII regione Euonymiton Aethiopum, Primi CXX, Acinam | |
| LXIIII, Pitaram XXV, Tergedum CVI. insulam Gagauden | 5 |
| esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos | |
| et ab altera, quae vocetur Artigula, animal sp<h>ingion, a | |
| Terg<e>do c<y>nocephalos. inde Nabata LXXX; oppidum id | |
| parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam Meroen | |
| CCCLX. herbas circa Meroen demum viridiores, silvarum- | 185.1 |
| que aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque | |
| vestigia. ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse | |
| LXX p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus | |
| alveo, quae portum faceret. aedificia oppidi pauca; reg- | 186.1 |
| nare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad | |
| reginas transiit; delubrum Hammonis et ibi religiosum | |
| et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum | |
| Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt arma- | 5 |
| torum CCL dare solitam, artificum III. al<ii> reges Aethi- | |
| opum XLV e<sse> hodie traduntur. universa vero gens | 187.1 |
| Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani | |
| filio Aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies | |
| circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad | |
| formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. | 5 |
| ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine | |
| naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro | |
| orbas, alias sine linguis. pars etiam ore concreto et | 188.1 |
| naribus carens uno tantum foramine spirat potumque | |
| calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte | |
| provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus | |
| motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum | 5 |
| Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam | |
| et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex | |
| quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi di<c>emus continui | |
| montes ardentibus similes rubent. |