| Trogodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis | 6.189.1 |
| superponitur, a Napata tridui itinere ad Rubrum litus, | |
| aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima | |
| regione quae interest auri. ulteriora Atabuli, Aethiopum | |
| gens, tenent. dein contra Meroen Megabarri, quos aliqui | 5 |
| Adiabaros nominavere; oppidum habent Apollinis. pars | |
| eorum Nomades quae elephantis vescitur. ex adverso in | 190.1 |
| Africae parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et | |
| Dabelli dierumque XX intervallo Critensi. ultra eos | |
| Dochi, dein Gymnetes, semper nudi, mox Anderae, Mattitae, | |
| Mesaches; hi p<u>dore atri coloris tota corpora rubrica | 5 |
| inlinunt. at ex Africae parte Medimni, dein Nomades, | |
| cynocephalorum lacte viventes, Alabi, Syrbotae, qui octonum | |
| cubitorum esse dicuntur. Aristocreon Libyae latere a | 191.1 |
| Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit; inde | |
| dierum XII Esar oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum | |
| fugerint; in eo prodente se CCC habitasse; contra in | |
| Arabico latere Diaron oppidum esse eorum. Bion autem | 5 |
| Sapen vocat quod ille Esar; et ipso nomine advenas sig- | |
| nificari. caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in | |
| Arabia Sinat. inter montes autem et Nilum Simbarri | |
| sunt, Phalliges, in ipsis vero montibus Asachae multis | |
| nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere; | 10 |
| vivunt elephantorum venatu. insula in Nilo Sembritarum | |
| reginae paret. ab ea Nubaei Aethiopes dierum VIII itinere; | 192.1 |
| oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis. Sesambri, apud | |
| quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. | |
| at ex Africae parte Ptonebari, Ptoemphani, qui canem pro | |
| rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi oppido | 5 |
| longe ab Nilo sito, postea Archisarmi, Phalliges, Marigarri, | |
| Chasamari. Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sem- | 193.1 |
| bobiti Meroen versus dierum toto itinere XX proximae | |
| insulae oppidum Seberritarum sub regina et aliud Asara, | |
| alterius oppidum Darden; tertiam Medoen vocant, in qua | |
| oppidum Asel, quartam eodem quo oppidum nomine Gar- | 5 |
| roen. inde per ripas oppida Nautis, Modum, Demadatin, | |
| Secundum, Collocat, Secande, Navectabe cum agro Psegipta, | |
| Candragori, Arabam, Summaram. regio supra Sirbitum, | 194.1 |
| ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere mari- | |
| timos Aethiopas, Nisicathas, Nisitas, quod significat ternum | |
| et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia | |
| sagittis praecipua contemplatione utantur. ab ea vero | 5 |
| parte Nili, quae supra Syrtes Maiores oceanumque meri- | |
| dianum protendatur, Dalion Vacathos esse dicit, pluvia | |
| tantum aqua utentes, Cisoros, Logonporos ab Oecalicibus | |
| dierum V itinere, Vsibalchos, Isbelos, Perusios, Ballios, | |
| Cispios. reliqua deserta, dein fabulosa: ad occidentem | 195.1 |
| versus Nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, | |
| Agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus | |
| viventes, Pamphagi, omni mandentes, Anthropophagi, hu- | |
| mana carne vescentes, Cynamolgi caninis capitibus, Arta- | 5 |
| batitae quadrupedes, ferarum modo vagi, deinde Hesperi<o>e, | |
| Perorsi et quos in Mauretaniae confinio diximus. pars | |
| quaedam Aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale | |
| duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitae annum | |
| non excedunt. | 10 |