| Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere | 6.196.1 |
| in longitudinem <³⁰XXI>³⁰ LXX p., in latitudinem cum superiore | |
| Aegypto <³⁰XII>³⁰ XCVI Agrippa existimavit. quidam longitu- | |
| dinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigatio- | |
| nem, ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Aethiopicum | 5 |
| VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen DCXXV p. | |
| esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum | |
| diximus. sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occi- | 197.1 |
| dentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno | |
| maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons | |
| excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus | |
| Graeci<s>. a quo navigatio<ne> quadridui promunturium quod | 5 |
| Hesperu Ceras vocatur, confine Africae iuxta Aethiopas | |
| Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena | |
| opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt. |