| Insulas toto eo mari et Ephorus conplures | 6.198.1 |
| esse tradidit et Eudoxus et Timosthenes, Clitarchus | |
| vero Alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos | |
| incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons | |
| opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore | 5 |
| mirae suavitatis. contra sinum Persicum Cerne nominatur | |
| insula adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo neque | |
| intervallum a continente constat; Aethiopas tantum populos | |
| habere proditur. Ephorus auctor est a Rubro mari | 199.1 |
| navigant<e>s in eam non posse propter ardores ultra quas- | |
| dam columnas—ita appellantur parvae insulae—pro- | |
| vehi. Polybius in extrema Mauretania contra montem | |
| Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos | 5 |
| Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente | |
| p. M, non ampliorem circuitu II. traditur et alia insula | |
| contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. ab | |
| ea V dierum praenavigatione solitudines ad Aethiopas | |
| Hesperios et promunturium quod vocavimus Hesperu Ceras, | 10 |
| inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum | |
| ac mare Atlanticum. contra hoc quoque promunturium | 200.1 |
| Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, | |
| bidui navigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon | |
| Lampsacenus. penetravit in eas Hanno Poenorum im- | |
| perator prodiditque hirta feminarum corpora, viros perni- | 5 |
| citate evasisse; duarum Gorgadum cutes argumenti et | |
| miraculi gratia in Iunonis templo posuit, spectatas usque | |
| ad Carthaginem captam. ultra has etiamnum duae He- | 201.1 |
| speridum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc | |
| incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis | |
| praenavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas | |
| cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. nec | 5 |
| Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo | |
| constat esse ex adverso Autolol<u>m a Iuba repertas, in | |
| quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat. |