| Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse | 6.202.1 |
| quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam | |
| spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL p. | |
| tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam | |
| Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. | 5 |
| ab iis CCL Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII | |
| horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam | |
| a specie, Invallis circuitu CCC p.; arborum ibi proceritatem | |
| ad CXL pedes adulescere. Iuba de Fortunatis ita inqui- | 203.1 |
| sivit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum, | |
| a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum navi- | |
| getur, dein per CCCLXXV ortus petatur. primam vocari | |
| Ombrion, nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus | 5 |
| stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur, | |
| e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. alteram | 204.1 |
| insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum | |
| lapide exstructam. ab ea in vicino eodem nomine minorem, | |
| deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in con- | |
| spectu earum esse Ninguariam, quae hoc nomen acceperit | 5 |
| a perpetua nive, nebulosam. proximam ei Canariam | 205.1 |
| vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis—ex | |
| quibus perducti sunt Iubae duo—; appare<re> ibi vestigia | |
| aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium | |
| omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas feren- | 5 |
| tibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, | |
| papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari | |
| eas beluis, quae expellantur adsidue, putrescentibus. | |
| Et abunde orbe terrae extra intra indicato | |
| colligenda in artum mensura aequorum videtur. Poly- | 206.1 |
| bius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os | |
| Maeotis <³⁰XXXIIII>³⁰ XXXVII D prodidit, ab eodem initio | |
| Siciliam <³⁰XII>³⁰ L, Cretam CCCLXXV, Rhodum CLXXXVII D, | |
| Chelidonias tantundem, Cyprum CC<C>XXV, inde Syriae | 5 |
| Seleuciam Pieriam CXV, quae computatio efficit <³⁰XXIIII>³⁰ XL. | |
| Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum | 207.1 |
| Issicum per longitudinem derectam <³⁰XXXIIII>³⁰ XL taxat, | |
| in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a | |
| Siculo freto Alexandriam cursus <³⁰XIII>³⁰ L tradidit. universus | |
| autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit | 5 |
| intra Maeotim lacum <³⁰CL<V>>³⁰ VIIII, Artemidorus adicit | |
| DCCLVI, idem cum Maeotide <³⁰CLXXIII>³⁰ XC p. esse tradidit. | |
| haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam | 208.1 |
| provocantium hominum. | |
| Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur, utcum- | |
| que difficultatem adferet auctorum diversitas, aptissime | |
| tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est | 5 |
| ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo * * * <lon- | |
| gitudo> <³⁰LXXX<V>II>³⁰ XIIII. Africae—ut media ex omni | |
| varietate prodentium sumatur computatio—efficit longitudo | |
| <³⁰XXXVII>³⁰ XCVIII; latitudo, qua colitur, nusquam CCL ex- | |
| cedit. sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX | 209.1 |
| eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, | |
| qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae | |
| veniet in comparationem, <³⁰XLVI<I>>³⁰ VIII efficit. Asiae lon- | |
| gitudo in confesso est <³⁰L>³⁰ XIII DCCL; latitudo sane com- | 5 |
| putetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, | |
| ut per Meroen et Syenen mensura currat, <³⁰XVIII>³⁰ LXXV. | |
| apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte | 210.1 |
| maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto et sexta | |
| parte Africae ampliorem quam Africam. quod si mi- | |
| sceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius | |
| terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, | 5 |
| Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem | |
| quintam et insuper sexagesimam. |