| His addemus etiamnum unam Graecae inven- | 6.211.1 |
| tionis scientiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil | |
| desit in spectando terrarum situ indicatisque regionibus | |
| noscatur et cum qua cuique <sid>erum societas sit sive | |
| cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares | 5 |
| umbrae et aequa mundi convexitas. ergo reddetur hoc | |
| etiam, terraeque universae in membra caeli digerentur. | |
| plura sunt autem segmenta mundi, quae nostri circulos | |
| appellavere, Graeci parallelos. |