| Principium habet Indiae pars versa ad austrum. | 6.212.1 |
| patet usque Arabiam et Rubri maris accolas. continentur | |
| Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane, | |
| Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad | |
| Petras usque, Syria Coele, Pelusium, Aegypti inferiora, | 5 |
| quae Chora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyre- | |
| naica oppida omnia, Thapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, | |
| Vtica, uterque Hippo, Numidia, Mauretania utraque, At- | |
| lanticum mare, columnae Herculis. in hoc caeli circum- | |
| plexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem | 10 |
| vocant, VII pedes longus umbram non amplius IIII pedes | |
| longam reddit, noctis vero dieique longissima spatia XIIII | |
| horas aequinoctiales habent, brevissima ex contrario X. |