| Et de universitate quidem generis humani magna | 7.6.1 |
| ex parte in relatione gentium diximus. neque enim ritus | |
| moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene | |
| quot sunt coetus hominum, quaedam tamen haut omittenda | |
| duco maximeque longius ab mari degentium, in quibus pro- | 5 |
| digiosa aliqua et incredibilia multis visum iri haud dubito. | |
| quis enim Aethiopas ante quam cerneret credidit? aut quid | |
| non miraculo est, cum primum in notitiam venit? quam | |
| multa fieri non posse prius quam sunt facta iudicantur? | |
| naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momen- | 7.1 |
| tis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam com- | |
| plectatur animo. ne pavon<i>s ac tigrium pantherarumque | |
| maculas et tot animalium picturas commemorem, parvum | |
| dictu, sed inmensum aestimatione, tot gentium sermones, | 5 |
| tot linguae, tanta loquendi varietas, ut externus alieno paene | |
| non sit hominis vice! iam in facie vultuque nostro cum sint | 8.1 |
| decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot milibus | |
| hominum indiscretas effigies existere, quod ars nulla in | |
| paucis numero praestet adfectando! nec tamen ego in ple- | |
| risque eorum obstringam fidem meam potiusque ad auctores | 5 |
| relegabo, qui dubiis reddentur omnibus, modo ne sit fasti- | |
| dio Graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia vel cura | |
| vetustiore. |