| Esse Scytharum genera et quidem plura, quae | 7.9.1 |
| corporibus humanis vescerentur, indicavimus. id ipsum in- | |
| credibile fortasse, ni cogitemus in medio orbe terrarum [ac | |
| Sicilia et Italia] fuisse gentes huius monstri, Cyclopas et | |
| Laestrygonas, et nuperrime trans Alpis hominem immolari | 5 |
| gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo | |
| abest. sed iuxta eos, qui sunt ad septentrionem versi, haut | 10.1 |
| procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem | |
| locum Ges clith<r>on appellant, produntur Arimaspi, quos | |
| diximus, uno oculo in fronte media insignes. quibus ad- | |
| sidue bellum esse circa metalla cum grypis, ferarum volucri | 5 |
| genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum, | |
| mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis rapien- | |
| tibus, multi, sed maxime inlustres Herodotus et Aristeas | |
| Proconnesius scribunt. super alios autem Anthropophagos | 11.1 |
| Scythas in quadam convalle magna Imavi montis regio est | |
| quae vocatur Abarimon, in qua silvestres vivunt homines | |
| aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum | |
| feris vagantes. hos in alio non spirare caelo ideoque ad | 5 |
| finitimos reges non pertrahi neque ad Alexandrum Magnum | |
| pertractos Baeton itinerum eius mensor prodidit. priores | 12.1 |
| Anthropophagos, quos ad septentrionem esse diximus, decem | |
| dierum itinere supra Borysthenen amnem ossibus humano- | |
| rum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus | |
| ante pectora uti Isigonus <N>ic<a>eensis. idem in Albania | 5 |
| gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, | |
| qui noctu plus quam interdiu cernant. idem itinere die- | |
| rum XIII supra Borysthenen Sauromatas tertio die cibum | |
| capere semper. |