| Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium genus | 7.13.1 |
| hominum fuisse, quos Ophiogenes vocat, serpentium ictus | |
| contactu levare solitos et manu inposita venena extrahere | |
| corpori. Varro etiamnum esse paucos ibi, quorum salivae | |
| contra ictus serpentium medeantur. similis et in Africa | 14.1 |
| Psyllorum gens fuit, ut Agatharchides scribit, a Psyllo | |
| rege dicta, cuius sepulcrum in parte Syrtium Maiorum est. | |
| horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus et | |
| cuius odore sopirent eas; mos vero liberos genitos protinus | 5 |
| obiciendi saevissimis earum eoque genere pudicitiam con- | |
| iugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine | |
| natos serpentibus. haec gens ipsa quidem prope interni- | |
| <c>ione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes. | |
| genus tamen hominum ex iis, qui profugerant aut cum | 10 |
| pugnatum est afuerant, hodieque remanet in paucis. simile | 15.1 |
| et in Italia Marsorum genus durat, quos a Circae filio ortos | |
| ferunt et ideo inesse iis vim naturalem eam. et tamen | |
| omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: ferunt | |
| ictas saliva ut ferventis aquae contactu fugere; quod si in | 5 |
| fauces penetraverit, etiam mori, idque maxime humani | |
| ieiuni oris. | |
| Supra Nasamonas confinesque illis Mac<h>lyas androgynos | |
| esse utriusque naturae, inter se vicibus coeunt<e>s, Calli- | |
| phanes tradit. Aristoteles adicit dextram mammam iis | 10 |
| virilem, laevam muliebrem esse. in eadem Africa familias | 16.1 |
| quasdam effascinantium Isigonus et Nymphodorus, quo- | |
| rum laudatione intereant probata, arescant arbores, emo- | |
| riantur infantes. esse eiusdem generis in Triballis et Illyris | |
| adicit Isigonus, qui visu quoque effascinent interemantque | 5 |
| quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum | |
| malum facilius sentire puberes; notabilius esse quod pupil- | |
| las binas in oculis singulis habeant. huius generis et femi- | 17.1 |
| nas in Sc<y>thia, quae Bitiae vocantur, prodit Apollonides. | |
| Phylarchus et in Ponto Thibiorum genus multosque alios | |
| eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo gemi- | |
| nam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea | 5 |
| non posse mergi, ne veste quidem degravatos. haut dissi- | |
| mile <i>is genus Pharmacum in Aethiopia Damon, quorum | |
| sudor tabem contactis corporibus afferat. feminas quidem | 18.1 |
| omnes ubique visu nocere quae duplices pupillas habeant, | |
| Cicero quoque apud nos auctor est. adeo naturae, cum | |
| ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine ge- | |
| nuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam | 5 |
| oculis quoque venena placuit, ne quid usquam mali esset | |
| quod in homine non esset. |