| Haut procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt | 7.19.1 |
| paucae quae vocantur Hirpi. <h>ae sacrificio annuo, quod fit | |
| ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem | |
| ambulantes non aduruntur et ob id perpetuo senatus con- | |
| sulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem ha- | 5 |
| bent. quorundam corpori partes nascuntur ad aliqua mira- | 20.1 |
| biles, sicut Pyrro regi pollex in dextro pede, cuius tactu | |
| lienosis medebatur. hunc cremari cum reliquo corpore | |
| non potuisse tradunt conditumque loculo in templo. |