| Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. | 7.21.1 |
| maxima in India gignuntur animalia. indicio sunt canes | |
| grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis tra- | |
| duntur, ut sagittis superiaci nequeant—e<t> facit ubertas soli, | |
| temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut | 5 |
| sub una fico turmae condantur equitum—, harundines vero | |
| tantae proceritatis, ut singula internodia alveo navigabili ter- | |
| nos interdum homines ferant. multos ibi quina cubita con- | 22.1 |
| stat longitudine excedere, non expuere, non capitis aut den- | |
| tium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis | |
| partium: tam moderato solis vapore durari. philosophos | |
| eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum | 5 |
| perstare contuentes solem inmobilibus oculis, ferventibus | |
| harenis toto die alternis pedibus insistere. in monte, cui | |
| nomen est Nulo, homines esse aversis plantis octonos digi- | |
| tos in singulis habentes auctor est Megasthenes; in mul- | 23.1 |
| tis autem montibus genus hominum capitibus caninis fera- | |
| rum pellibus velari, pro voce latratum edere, unguibus | |
| armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum vi- | |
| ginti milia fuisse prodente se Ctesias scribit, et in quadam | 5 |
| gente Indiae feminas semel in vita parere genitosque con- | |
| festim canescere. idem hominum genus, qui Monocoli | |
| vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum; | |
| eosdem Sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacen- | |
| tes resupini umbra se pedum protegant. non longe eos | 10 |
| a Trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem versus | |
| quosdam sine cervice oculos in umeris habentes. sunt et | 24.1 |
| satyri subsolanis Indorum montibus (Catarcludorum dicitur | |
| regio), pernicissimum animal, <i>am quadripedes, <i>am recte | |
| currentes humana effigie; propter velocitatem nisi senes aut | |
| aegri non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tau- | 5 |
| ron silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corpori- | |
| bus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meri- | |
| dianis Indiae viris plantas esse cubitales, feminis adeo parvas, | |
| ut Struthopodes appellentur. Megasthenes gentem inter | 25.1 |
| Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem, | |
| anguium modo loripedem, vocari Scir<a>tas. ad extremos | |
| fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gen- | |
| tem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, | 5 |
| halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant. | |
| nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum flo- | |
| rumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum | |
| portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo | |
| odore haut difficulter exanimari. super hos extrema in | 26.1 |
| parte montium <Tri>spithami Pygmaeique narrantur, ternas | |
| <s>pithamas longitudine, hoc est ternos dodrantes, non exce- | |
| dentes, salubri caelo semperque vernante montibus ab aqui- | |
| lone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque | 5 |
| prodidit. fama est insidentes arietum caprarumque dorsis | |
| armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare | |
| descendere et ova pullosque earum alitum consumere; ter- | |
| nis expeditionem eam mensibus confici; aliter futuris gregi- | |
| bus non resisti. casas eorum luto pinnisque et ovorum | 10 |
| putaminibus construi. Aristoteles in cavernis vivere | 27.1 |
| Pygmaeos tradit, cetera de <i>is ut reliqui. Cyrnos Indorum | |
| genus Isigonus annis centenis quadragenis vivere, item | |
| Aethiopas Macrobios et Seras existimat et qui Athon mon- | |
| tem incolant, hos quidem, quia viperinis carnibus alantur; | 5 |
| itaque nec capiti nec vestibus eorum noxia corpori inesse | |
| animalia. Onesicritus, quibus locis Indiae umbrae non | 28.1 |
| sint, corpora hominum cubitorum quinum et bin<o>rum pal- | |
| m<o>rum existere, et vivere annos CXXX nec senescere, sed | |
| ut medio aevo mori. Crates Pergamenus Indos, qui cen- | |
| tenos annos excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macro- | 5 |
| bios. Ctesias gentem ex his, quae appelletur Pandae, in | |
| convallibus sitam annos ducenos vivere, in iuventa candido | |
| capillo, qui in senectute nigrescat, contra alios quadragenos | 29.1 |
| non excedere annos, iunctos Macrobiis, quorum feminae | |
| semel pariant. idque et Agatharchides tradit, praeterea | |
| locustis eos ali et esse pernices. Mandorum nomen iis de- | |
| dit Clitarchus, et Megasthenes trecentos <quo>que eorum | 5 |
| vicos adnumerat. feminas septimo aetatis anno parere, | |
| senectam quadragesimo accidere. Artemidorus in Tapro- | 30.1 |
| bane insula longissimam vitam sine ullo corporis languore | |
| traduci. <D>uris Indorum quosdam cum feris coire mixtos- | |
| que et semiferos esse partus. in C<a>lingis eiusdem Indiae | |
| gente quinquennes concipere feminas, octavum vitae annum | 5 |
| non excedere. et alibi cauda villosa homines nasci pernici- | |
| tatis eximiae, alios auribus totos contegi. | |
| Oritas ab Indis Arabis fluvius disterminat. hi nullum | |
| alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos | |
| sole torreant atque ita panem ex <i>is faci<a>nt, ut refert Cli- | 10 |
| tarchus. Trogodytas super Aethiopiam velociores equis esse | 31.1 |
| Pergamenus Crates, item Aethiopas octona cubita longitu- | |
| dine excedere; Syrbotas vocari gentem eam. Nomadum | |
| Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem | |
| vergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano | 5 |
| dierum itinere viginti. animalium, quae cynocephalos voca- | |
| mus, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis | |
| praeterquam subolis causa. in Africae solitudinibus homi- | 32.1 |
| num species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt. | |
| Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis | |
| miracula ingeniosa fecit natura. ex singulis quidem quae | |
| facit in dies ac prope horas, quis enumerare valeat? ad de- | 5 |
| tegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse | |
| gentes. hinc ad confessa in homine pauca. |