| Ceteris animantibus statum et pariendi et par- | 7.38.1 |
| tus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur | |
| spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia | |
| undecimi. ante septimum mensem haut umquam vitalis | |
| est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut | 5 |
| interlunio concepti nascuntur. tralaticium in Aegypto est | 39.1 |
| et octavo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse | |
| vitales, contra priscorum opiniones. variant haec pluribus | |
| modis. Vistilia, Gliti ac postea Pomponi atque Orfiti claris- | |
| simorum civium coniunx, ex <i>is quattuor partus enixa septimo | 5 |
| semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulo- | |
| ne<m> septimo, utrumque consulem, postea Caesoniam, Gai | |
| principis coniugem, octavo. in quo mensum numero genitis | 40.1 |
| intra quadragensimum diem maximus labor, gravidis autem | |
| quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus. Masu- | |
| rius auctor est L. Pap<i>rium praetorem secundo herede lege | |
| agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum | 5 |
| mater partum se tredecim mensibus diceret tulisse, quoniam | |
| nullum certum tempus pariendi statutum videretur. |