| A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum | 7.41.1 |
| vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio sto- | |
| machi indices sunt hominis inchoati. melior color marem | |
| ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. | |
| contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et | 5 |
| inguinis levis tumor, primus autem XC die motus. sed | 42.1 |
| plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante | |
| partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes | |
| praecipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid | |
| dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae caren- | 5 |
| tem unguiculis partum edant et, si respiravere, difficilius | |
| enitantur. oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut ster- | |
| nuisse a coitu abortivum. |