| Praeter mulierem pauca animalia coitum novere | 7.48.1 |
| gravida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. extat | |
| in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae | |
| fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. sed ubi paulu- | |
| lum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque per- | 49.1 |
| fertur, ut in Hercule et Iphicle fratre eius apparuit et in | |
| ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque | |
| adultero genuit, item in Proconnesia ancilla, quae eiusdem | |
| diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, | 5 |
| et in alia, quae iusto partu quinque mensum alterum edidit, | |
| rursus in alia, quae septem mensum edito puerperio in- | |
| secutis in mensibus geminos enixa est. |