| Iam illa vulgata s<un>t: vari<e> ex integris truncos | 7.50.1 |
| gigni, ex truncis integros; eadem parte truncos, signa quae- | |
| dam naevosque et cicatrices etiam regenerari, quarto partu | |
| Dacorum originis nota in brachio reddit<a> (in Lepidorum | 51.1 |
| gente tres, intermisso ordine, obducto membrana oculo | |
| genitos accepimus); similes quidem alios avo, et ex geminis | |
| quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum | |
| maiori similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similes | 5 |
| semper parere, quasdam viro, quasdam nulli, quasdam femi- | |
| nam patri, marem sibi. indubitatum exemplum est Nicaei | |
| nobilis p<y>ctae Byzanti geniti, qui, adulterio Aethiopis nata | |
| matre nihil a ceteris colore differente, ipse avum regeneravit | |
| Aethiopem. | 10 |