| Similitudinum quidem inmen<s>a reputatio est et in qua | 7.52.1 |
| credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria | |
| haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam | |
| utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudi- | |
| nem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam | 5 |
| in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas | |
| cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multi- | |
| formes notas inprimit, cum ceteris animantibus inmobiles | |
| sint animi et similes omnibus singulis in suo cuique genere. | 53.1 |
| Antiocho regi Syriae e plebe nomine Artemo in tantum si- | |
| milis fuit, ut Laodice coniunx regia necato iam Antiocho | |
| mimum per eum commendationis regnique successionis per- | |
| egerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius | 5 |
| etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere si- | |
| miles, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae | |
| frontis. qualis causa patri quoque eius Menogenis coci sui | 54.1 |
| cognomen inposuit, iam Strabonis a specie oculorum habentis | |
| vitium imitat<o> ite<m> servo; Scipioni Serapionis in<did>erat | |
| suari<i> negotiatoris vile mancipium. eiusdem familiae Sci- | |
| pioni post eum nomen Salvitto mimus dedit, sicut Spinther | 5 |
| secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et | |
| Metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc | |
| quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines | |
| cerni. e diverso L. Plancus orator histrioni Rubrio cogno- | 55.1 |
| men inposuit, rursus Curioni patri Burbuleius itemque | |
| Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae | |
| quidem proconsulis etiam rictu<m> in loquendo intractionem- | |
| que linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo, | 5 |
| piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo, celebri | |
| oratori, Armentari murmillonis obiecta similitudo est. [modo | |
| in <Iuni>a domo Gallionem <a> Castellano liberto non discerne- | |
| bat, nec a San<n>io mimo Paride cognominato Agri<ppi>num | |
| senatorem.] Toranius mango Antonio iam triumviro eximios | 56.1 |
| forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis, | |
| ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde | |
| sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus An- | |
| tonio est, inter alia magnitudinem preti conqu<e>rente (nam | 5 |
| ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii | |
| mango, id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset | |
| mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum | |
| quidem gentium natales tam concordi figura reperire super | |
| omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem | 10 |
| intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, | |
| non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret. |