| Est quaedam privatim dissociatio corporum, | 7.57.1 |
| et inter se steriles, ubi cum aliis iunxere <se>, gignunt, sicut | |
| Augustus et Livia. item alii aliaeque feminas tantum gene- | |
| rant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum | |
| mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. aliis | 5 |
| sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere. quae- | 58.1 |
| dam non perferunt partus, quales, si quando medicina et | |
| cura vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reli- | |
| qua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum | |
| quo excessit anno, M. Silanum, qui, cum Asiam obtineret | 5 |
| post consulatum Neronis principis successione, veneno eius | |
| interemptus est. Q. Metellus Macedonicus, cum sex liberos | 59.1 |
| relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus vero generosque et | |
| omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII. in | 60.1 |
| actis temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consu- | |
| latu eius L.que S<u>lla collega <a>. d. III. idus Aprilis C. Cris- | |
| pinium Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis | |
| VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus XXVII, | 5 |
| pronepotibus XVIII, neptibus VIII, praelata pompa tum om- | |
| nibus, in Capitolio immolasse. |