| Mulier post quinquagensimum annum non | 7.61.1 |
| gignit, maiorque pars XL profluvium genitale sistit. nam | |
| <in> viris Masinissam regem post LXXXVI annum generasse | |
| filium, quem Methimannum appellaverit, clarum est, Cato- | |
| nem censorium octogensimo exacto e filia Salonis clientis | 5 |
| sui. qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani | 62.1 |
| sunt cognominati, hi Saloniani, ex quis Uticensis fuit. nuper | |
| etiam L. Volusio Saturnino in urbis praefectura extincto | |
| notum est <e> Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturni- | |
| num, qui fuit consul, genitum post LXII annum. et usque | 5 |
| ad LXXV apud ignobiles vulgaris reperitur generatio. |