| Solum autem animal menstruale mulier est; | 7.63.1 |
| inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro in- | |
| formis, inanima, ferri ictum et aciem respuens. movetur | |
| sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senes- | |
| cens, aliquando alvo citatior<e> excidens. simile quiddam et | 5 |
| viris in ventre gignitur, quod vocant scirron, sicut Oppio | |
| Capitoni praetorio viro. sed nihil facile reperiatur mulierum | 64.1 |
| profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta, | |
| sterilescunt <t>actae fruges, moriuntur insita, exuruntur hor- | |
| torum germina, fructus arborum, quibus insidere, decidunt, | |
| speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri prae- | 5 |
| stringitur, eboris nitor, alvi apium moriuntur, aes etiam ac | |
| ferrum robigo protinus corripit odorque dirus aera, et in | |
| rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno | |
| morsus inficitur. quin et bituminum sequax alioqui ac lenta | 65.1 |
| natura in lacu Iudaeae, qui vocatur Asphaltites, certo tem- | |
| pore anni supernatans non quit sibi avelli, ad omnem con- | |
| tactum adhaerens praeterquam filo * * * , quem tale virus | |
| infecerit. etiam formicis, animali minimo, inesse sensum | 5 |
| eius ferunt abicique gustatas fruges nec postea repeti. et | 66.1 |
| hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in mu- | |
| liere existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero | |
| saepius mense, sicut aliquis numquam. sed tales non | |
| gignunt, quando haec est generando homini materia, germine | 5 |
| e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde | |
| tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis | |
| fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur aut <s>a<ni>osi, | |
| ut auctor est Nigidius;—(Idem lac feminae non | 67.1 |
| corrumpi alenti partum, si ex eodem viro rursus conceperit, | |
| arbitratur)—incipiente autem hoc statu aut desinente | |
| conceptus facillimi traduntur. fecunditatis in feminis prae- | |
| rogativum accepimus inunctis medicamine oculis salivam | 5 |
| infici. |