| Ceterum editis primores septimo mense gigni | 7.68.1 |
| dentes priusque in supera fere parte, haud dubium est, sep- | |
| timo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum | |
| dentibus nasci, sicut M'. Curium, qui ob id Dentatus cogno- | |
| minatus est, et Cn. Papirium Carbonem, praeclaros viros. | 5 |
| in feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus. | |
| cum ita nata esset Valeria, exitio civitati in quam delata | 69.1 |
| esset futuram responso haruspicum vaticinante, Suessam | |
| Pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, veri- | |
| dico exitu consecuto.—(Quasdam concreto genitali gigni | |
| infausto omine Cornelia Gracchorum mater indicio est)— | 5 |
| aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti Prusiae | |
| regis Bithynorum filius superna parte oris. dentes autem | 70.1 |
| <in> tantum invicti sunt ignibus, <ut> nec crementur cum reli- | |
| quo corpore, <i>idemque flammis indomiti cavantur tabe pitui- | |
| tae. candorem trahunt quodam medicamine. usu atteruntur | |
| multoque priu<s> in aliquis deficiunt. nec cibo tantum et | 5 |
| alimentis necessarii, quippe vocis sermonisque regimen pri- | |
| mores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae | |
| serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesve | |
| aut hebetantes verba et, cum defuere, explanationem omnem | |
| adimentes. quin et augurium in hac esse creditur parte. | 71.1 |
| triceni bini viris adtribuuntur excepta Turdulorum gente: | |
| quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. | |
| feminis minor numerus: quibus in dextra parte gemini | |
| superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta polli- | 5 |
| centur, sicut in Agrippina Domiti Neronis matre; contra in | |
| laeva.—(Hominem prius quam genito dente cremari mos | 72.1 |
| gentium non est)—sed mox plura de hoc, cum membra- | |
| tim historia decurr<e>t. | |
| Risisse eodem die quo genitus esset unum hominum | |
| accepimus Zoroastren; eidem cerebrum ita palpitasse, ut | 5 |
| inpositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae. |