| In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram | 7.73.1 |
| futurae certum est. in plenum autem cuncto mortalium | |
| generi minorem in dies fieri propemodum observatur raros- | |
| que patribus proceriores, consumente ubertatem seminum | |
| exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in Creta ter- | 5 |
| rae motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI cu- | |
| bitorum, quod alii Orionis, alii Oti esse tradunt. Orestis | 74.1 |
| corpus oraculi iussu refossum VII cubitorum fuisse monu- | |
| mentis creditur. iam vero ante annos prope mille vates ille | |
| Homerus non cessavit minora corpora mortalium quam | |
| prisca conqueri. Naevii Pollionis amplitudinem annales | 5 |
| non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemp- | |
| tus, vice prodigii habitum. procerissimum hominum aetas | |
| nostra Divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia | |
| advectum novem pedum et totidem unciarum vidit. fuere | 75.1 |
| sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius | |
| miraculi gratia in conditorio Sallustianorum adservabantur | |
| hortorum; Pusioni et Secundillae erant nomina. eodem | |
| praeside minimus homo duos pedes et palmum Conopas no- | 5 |
| mine in deliciis Iuliae neptis eius fuit, et mulier Andromeda, | |
| liberta Iuliae Augustae. Manium Maximum et M. Tullium | |
| equites Romanos binum cubitorum fuisse auctor est M. Varro, | |
| et ipsi vidimus in loculis adservatos. sesquipedales gigni, | |
| quosdam longiores, in trimatu inplentes vitae cursum, haud | 10 |
| ignotum est. |