| Ferunt Crassum, avum Crassi in Parthis interempti, | 7.79.1 |
| numquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicuti nec flesse | |
| multos. Socratem clarum sapientia eodem semper visum | |
| vultu nec aut hilaro magis aut turbato. exit hic animi | |
| tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae | 5 |
| duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales | |
| ἀπαθεῖς Graeci vocant, multos eius generis experti,—quod | |
| mirum sit—auctores maxime sapientiae, Diogenen Cyni- | 80.1 |
| cum, Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem, hunc quidem etiam | |
| in totius odium generis humani evectum. sed haec parva | |
| naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in Antonia | |
| Drusi numquam expuisse, in Pomponio consulari poeta non | 5 |
| ructasse.—(Quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt | |
| rari admodum, cornei vocantur)— |