| Corpore vesco, sed eximiis viribus Tritanum, | 7.81.1 |
| in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque | |
| eius militem Magni Pompei et rectos et traversos cancella- | |
| tim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam mani- | |
| busque, auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque | 5 |
| etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dex- | |
| tera superatum et postremo correptum uno digito in | 82.1 |
| castra tralatum. at Vinnius Valens meruit in praetorio Divi | |
| Augusti centurio, vehicula v<ini> culleis onusta, donec exinani- | |
| rentur, sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu | |
| retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica | 5 |
| facere, quae insculpta monumento eius spectantur. ide<m> | 83.1 |
| M. Varro: "Rusticel<i>us", inquit, "Hercules appellatus | |
| mulum suum tollebat, Fufius Salvius duo cente- | |
| naria pondera pedibus, totidem manibus et duce- | |
| naria duo umeris contra scalas ferebat." nos quoque | 5 |
| vidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quin- | |
| genario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum | |
| pondo calciatum per scaenam ingredi. Milonem athletam, | |
| cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti | |
| modo digitum corrigebat. | 10 |