Memoria necessarium maxime vitae bonum 7.88.1
cui praecipua fuerit, haut facile dictu est, tam multis eius
gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo mili-
tibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas
Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romae postero 5
die quam advenerat. Mithridates, duarum et viginti gentium
rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine
interprete adfatus. C<h>armadas quidem in Graecia quae quis 89.1
exegerat volumina in bibliothecis legentis modo repraesen-
tavit. ars postremo eius rei facta et inventa est a Simonide
melico, consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non isdem
verbis redderetur auditum. nec aliud est aeque fragile in 90.1
homine: morborum et casus iniuria<s> atque etiam metus
sentit, alias particulatim, alias universa. ictus lapide oblitus
est litter<a>s tantum; ex praealto tecto lapsus matris et ad-
finium propinquorumque cepit oblivionem, alius aegrotus 5
servorum, etiam sui vero nominis Messala Corvinus orator.
itaque saepe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore
et valido. somno quoque serpente amputatur, ut inanis
mens quaerat ubi sit loci.
MCP server: latin-mcp.packhum.org