| Animi vigore praestantissimum arbitror geni- | 7.91.1 |
| tum Caesarem dictatorem, nec virtutem constantiamque | |
| nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae | |
| caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque | |
| quodam igne volucrem. scribere aut legere, simul dictare | 5 |
| et audire solitum accepimus, epist<u>las vero tantarum rerum | |
| quaternas pariter dictare [librariis aut, si nihil aliud ageret, | |
| septenas]. idem signis conlatis <bis et> quinquagiens dimi- | 92.1 |
| cavit, solus M. Marcellum transgressus, qui undequadra- | |
| giens dimicavit. nam praeter civiles victorias undeciens | |
| cent<ena> et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab | |
| eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam | 5 |
| humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse | |
| bellorum civilium stragem non prodendo. | 93.1 |
| Iustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves | |
| piratis ademisse: Caesari proprium et peculiare sit praeter | |
| supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam | |
| omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, | 5 |
| cui comparari non possit aliud. spectacula enim edita | 94.1 |
| effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte | |
| enumerare luxuriae faventis est: illa fuit vera et incompara- | |
| bilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsalia<m> Pompei | |
| Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Sci- | 5 |
| pionis concremasse ea optima fide atque non legisse. |