| Verum ad decus imperii Romani, non solum | 7.95.1 |
| ad viri unius, pertinet victoria<ru>m Pompei Magni titulos | |
| omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, aequato non | |
| modo Alexandri Magni rerum fulgore, sed etiam Herculis | |
| prope ac Liberi patris. igitur Sicilia recuperata, unde pri- | 96.1 |
| mum S<u>llanus in rei publicae causa exoriens auspicatus est, | |
| Africa vero tota subacta et in di<c>ionem redacta Magnique | |
| nomine in spolium inde capto, eques Romanus, id quod | |
| antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis | 5 |
| occasum transgressus, excitatis in Pyrenaeo tropaeis, oppida | |
| DCCCLXXVI ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in di- | |
| cionem redacta victoriae suae adscripsit et maiore animo | |
| Sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa con- | |
| ciebat, extincto iterum triumphales currus eques R. induxit, | 10 |
| totie<n>s imperator ante quam miles. postea ad tota maria | 97.1 |
| et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more | |
| sacris certaminibus vincentium—neque enim ipsi coro- | |
| nantur, sed patrias suas coronant—, hos ergo honores urbi | |
| tribuit in delubro Minervae, quod ex manubiis dicabat: | 5 |
| cn · pompeivs magnvs imperator bello xxx anno- | |
| rvm confecto fvsis fvgatis occisis in deditionem | |
| acceptis hominvm centiens viciens semel lxxxiii | |
| depressis avt captis navibvs dcc<c>xlvi oppidis | |
| castellis mdxxxviii in fidem receptis terris a | 10 |
| maeotis ad rvbrvm mare svbactis votvm merito | |
| minervae. |