| Hoc est breviarium eius ab oriente. triumphi vero, | 7.98.1 |
| quem duxit a. d. III kal. Oct. M. Pisone M. Messala cos., | |
| praefatio haec fuit: | |
| cvm oram maritimam praedonibvs liberasset | |
| et imperivm maris popvlo romano restitvisset ex | 5 |
| asia ponto armenia paphlagonia cappadocia cili- | |
| cia syria scythis ivdaeis albanis hiberia insvla | |
| creta basternis et svper haec de rege mithri- | |
| date atqve tigrane trivmphavit. |