| Sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior Africanus | 7.114.1 |
| Q. Ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud | |
| nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in | |
| cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus | |
| carmina Vergili cremari contra testamenti eius verecundiam | 5 |
| vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse | |
| sua probavisset. M. Varronis in bibliotheca, quae prima in | 115.1 |
| orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est, | |
| unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem | |
| reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum | |
| quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam | 5 |
| cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem de- | |
| dit. innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si perse- | 116.1 |
| qui libeat, cum plures una gens in quocumque genere exi- | |
| mios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te, M. Tulli, pia- | |
| culo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem? | |
| quo potius quam universi populi illius genti<um> amplissimi | 5 |
| testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis? | |
| te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt | 117.1 |
| tribus; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt | |
| notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te | |
| orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum | |
| Catilina fugit ingenium; tu M. Antonium proscripsisti. salve | 5 |
| primus omnium parens patriae appellate, primus in toga | |
| triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarum- | |
| que litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quon- | |
| dam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea ma- | |
| iorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tan- | 10 |
| tum promovisse quam imperii. |