| Reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales: | 7.118.1 |
| sapientia ob id Cati, Corculi apud Romanos cognominati, | |
| apud Graecos Socrates, oraculo Apollinis Pythii praelatus | |
| cunctis. rursus mortales oraculorum societatem | 119.1 |
| dedere Chiloni Lacedaemonio tria praecepta eius Delphis | |
| consecrando aureis litteris, quae sunt haec: "nosse se | |
| quemque," et "nihil nimium cupere, comitemque | |
| aeris alieni atque litis esse miseriam." quin et funus | 5 |
| eius, cum victore filio Olympiae expirasset gaudio, tota | |
| Graecia prosecuta est. | |
| Divinitas et quaedam caelitum societas nobi- | |
| lissima ex feminis in Sibylla fuit, ex viris in Melampode | |
| apud Graecos, apud Romanos in Marcio. | 10 |