Sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior Africanus 7.114.1
Q. Ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud
nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in
cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus
carmina Vergili cremari contra testamenti eius verecundiam 5
vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse
sua probavisset. M. Varronis in bibliotheca, quae prima in 115.1
orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est,
unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem
reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum
quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam 5
cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem de-
dit. innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si perse- 116.1
qui libeat, cum plures una gens in quocumque genere exi-
mios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te, M. Tulli, pia-
culo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem?
quo potius quam universi populi illius genti<um> amplissimi 5
testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis?
te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt 117.1
tribus; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt
notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te
orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum
Catilina fugit ingenium; tu M. Antonium proscripsisti. salve 5
primus omnium parens patriae appellate, primus in toga
triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarum-
que litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quon-
dam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea ma-
iorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tan- 10
tum promovisse quam imperii.