| Pietatis exempla infinita quidem toto orbe | 7.121.1 |
| extitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non pos- | |
| sint. humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii | |
| causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a | |
| ianitore semper excussa <a>nte, ne quid inferret cibi, depre- | 5 |
| hensa est uberibus suis alens eam. quo miraculo matris | |
| salus donata pietati est, ambaeque perpetuis alimentis, et | |
| locus ille eidem consecratus deae, C. Quinctio M'. Acilio | |
| cos. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc | |
| Marcelli theatrum est. Gracchorum pater anguibus prehensis | 122.1 |
| in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus | |
| interempto: "immo vero," inquit, "meum necate, Cornelia | |
| enim iuvenis est et parere adhuc potest." hoc erat | |
| uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox conse- | 5 |
| cutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post re- | |
| pudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata | |
| fratris repulsa in consulatus petitione ilico expiravit. P. Ca- | |
| tienus P<h>iloti<m>us patronum adeo dilexit, ut heres omnibus | |
| bonis institutus in rogum eius se iaceret. | 10 |