| Variarum artium scientia innumerabiles eni- | 7.123.1 |
| tuere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus: | |
| astrologia Berosus, cui ob divinas praedictiones Athenienses | |
| publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere; gram- | |
| matica Apollodorus, cui Amphictyones Graeciae honorem | 5 |
| habuere; Hippocrates medicina, qui venientem ab Illyriis | |
| pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa | |
| urbes dimisit, quod ob meritum honores illi quos Herculi | |
| decrevit Graecia. eandem scientiam in Cleombroto Ceo | |
| Ptolemaeus rex Megalensibus sacris donavit centum talentis | 10 |
| servato Antiocho rege. magna et Critob<u>lo fama est ex- | 124.1 |
| tracta Philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris | |
| curata orbitate luminis, summa autem Asclepiadi Prusiensi | |
| condita nova secta, spretis legatis et pollicitationibus Mithri- | |
| datis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur, relato | 5 |
| e funere homine et conservato, sed maxime sponsione facta | |
| cum fortuna, ne medicus crederetur, si umquam invalidus | |
| ullo modo fuisset ipse. et vicit suprema in senecta lapsu | |
| scalarum exanimatus. |