| Pretium hominis in servitio geniti maximum | 7.128.1 |
| ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit grammaticae | |
| artis, Daphnin A<t>tio Pisaurense vendente et M. Scauro prin- | |
| cipe civitatis IIi DCC licente. excessere hoc in nostro ae- | |
| vo, nec modice, histriones, sed <h>i libertatem suam mercati, | 5 |
| quippe cum iam apud maiores Roscius histrio IIi D annua | 129.1 |
| meritasse prodatur, nisi si quis in hoc loco desiderat Arme- | |
| niaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem, | |
| quem Nero IIi <³⁰CXXX>³⁰ manumisit. sed hoc pretium belli, | |
| non hominis, fuit tam Hercules quam libidinis, non formae, | 5 |
| Paezontem e spadonibus <S>eiani IIi <³⁰D>³⁰ mercante <Cl>utorio | |
| Prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in | |
| luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat. |