| Gentium in toto orbe praestantissima una om- | 7.130.1 |
| nium virtute haud dubie Romana extitit. felicitas cui prae- | |
| cipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperi- | |
| tatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque | |
| determinet. si verum facere iudicium volumus ac repudiata | 5 |
| omni fortunae ambitione decernere, nemo mortalium est | |
| felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur | |
| cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia | |
| non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel | |
| recepto solida felicitas non est. quid, quod nemo mortalium | 131.1 |
| omnibus horis sapit? utinamque falsum hoc et non ut a | |
| vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad | |
| circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more Thra- | |
| ciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento | 5 |
| cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separatos | |
| dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. quid, quod iste | 132.1 |
| calculi candore illo laudat<us> die<s> originem mali habuit? | |
| quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona | |
| perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona, | |
| cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius | 5 |
| de alio iudicat dies et tan<tu>m supremus de omnibus, ideo- | |
| que nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non | |
| sunt etiam pari numero, nec laetitia ull<a> minimo maerore | |
| pensanda? heu vana et inprudens diligentia! numerus die- | |
| rum conparatur, ubi quaeritur pondus! | 10 |