| Cetera exempla fortunae variantis innumera | 7.134.1 |
| sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut | |
| quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis? servavit | |
| proscriptum a S<u>lla M. Fidustium senatorem annis XXXVI, | |
| sed iterum proscriptu<ra>. superstes S<u>llae vixit, sed usque | 5 |
| ad Antonium, constatque nulla alia de causa ab eo pro- | |
| scriptu<m> quam quia proscriptus fuisset. triumphare | 135.1 |
| P. Ventidium de Parthis voluit quidem solum, sed eundem | |
| in triumpho Asculano Cn. Pompei duxit puerum, quamquam | |
| Masurius auctor est bis in triumpho ductum, Cicero | |
| mulionem castrensis fu<r>nariae fuisse, plurimi iuventam | 5 |
| inopem in caliga militari tolerasse. fuit et Balbus Cornelius | 136.1 |
| maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum | |
| iudice in consilium miss<o>, primus externorum atque etiam | |
| in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores Latio | |
| quoque negaverint. est et L. Fulvius inter insignia exempla, | 5 |
| Tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum | |
| transisset, exornatus confestim a populo Romano, qui solus | |
| eodem anno, qu<o> fuerat hostis, Romae triumphavit ex iis | |
| quorum consul fuerat. unus hominum ad hoc aevi Felicis | 137.1 |
| sibi cognomen adseruit L. Sulla, civili nempe sanguine ac | |
| patriae oppugnatione adoptatus. et quibus felicitatis inductus | |
| argumentis? quod proscribere tot milia civium ac trucidare | |
| potuisset? o prava interpretatio et futuro tempore infelix! | 5 |
| non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur | |
| hodie, cum S<u>llam nemo non oderit? age, non exitus vitae | 138.1 |
| eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit | |
| erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente? quod | |
| ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui inmortuus | |
| quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria | 5 |
| victam, hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus | |
| est quod Capitolium non dedicavisset. |