| Q. Metellus in ea oratione, quam habuit supremis | 7.139.1 |
| laudibus patris sui L. Metelli pontificis, bis consulis, dicta- | |
| toris, magistri equitum, XV viri agris dandis, qui p<lu>rim<o>s | |
| elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scri- | |
| ptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus | 5 |
| quaerendis sapientes aetatem exigerent, consummasse eum: | |
| voluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, | 140.1 |
| fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, | |
| maximo honore uti, summa sapientia esse, summum sena- | |
| torem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, mul- | |
| tos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse; haec con- | 5 |
| tigisse ei nec ulli alii post Romam conditam. longum est | 141.1 |
| refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siqui- | |
| dem is Metellus orbam luminibus exegit senectam, amissis | |
| incendio, cum Palladium raperet ex aede Vestae, memorabili | |
| causa, sed eventu misero. quo fit ut infelix quidem dici | 5 |
| non debeat, felix tamen non possit. tribuit ei populus | |
| Romanus quod nulli alii ab condito aevo, ut, quotiens in | |
| senatum iret, curru veheretur ad curiam: magnum ei et | |
| sublime, sed pro oculis datum. |