| Huius quoque Q. Metelli, qui illa de patre dixit, filius | 7.142.1 |
| inter rara felicitatis humanae exempla numeratur: nam praeter | |
| honores amplissimos cognomenque Macedoni<ci> a quattuor | |
| filiis inlatus rogo, uno praetori<o>, tribus consularibus, duobus | |
| triumphalibus, uno censorio, quae singula quoque paucis conti- | 5 |
| gere. in ipso tamen flore dignationis suae ab C. Atinio Labeone, | 143.1 |
| cui cognomen fuit Macerioni, tribuno plebis, quem e senatu | |
| censor eiecerat, revertens e campo meridiano tempore vacuo | |
| foro et Capitolio ad Tarpeium raptus, ut praecipitaretur, | |
| convolante quidem tam numerosa illa cohorte, quae patrem | 5 |
| eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tam- | |
| quam in exequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi | |
| ius non esset, virtutis suae opera et censurae periturus, | |
| aegre tribuno, qui intercederet, reperto a limine ipso mor- | |
| tis revocatus alieno beneficio postea vixit, bonis inde etiam | 144.1 |
| consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium | |
| re<s>te intortarum, expressi per aures sanguinis poena<m> exac- | |
| ta<m> esse. equidem et Africani sequentis inimicum fuisse | |
| inter calamitates duxerim, ipso teste Macedonico, siquidem | 5 |
| dixit: "ite filii, celebrate exequias, numquam civis | |
| maioris funus videbitis." et hoc dicebat iam Baliaricis, | |
| Diadematis, iam Macedonicus ipse. verum ut illa sola iniuria | 145.1 |
| aestimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad | |
| libidinem inimici, nec Africani saltem, perire? quos hostes | |
| vicisse tanti fuit? aut quos non honores currusque illa sua | |
| violentia fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto | 5 |
| —etenim sola haec morandi ratio fuerat—, tracto in Ca- | |
| pitolium i<d>e<m>, in quod triumphans ipse deorum exuviis ne | |
| captivos quidem sic traxerat? maius hoc scelus felicitate | 146.1 |
| consecuta factum est, periclitato Macedonico vel funus tan- | |
| tum [tale] perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur | |
| in rogum velut exequiis quoque triumphans. nulla est pro- | |
| fecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitae rupit, ne- | 5 |
| dum tanta. quod superest, nescio morum gloriae an in- | |
| dignationis dolori accedat, inter tot Metellos tam sceleratam | |
| C. Atini audaciam semper fuisse inultam. |