| In Divo quoque Augusto, quem universa mor- | 7.147.1 |
| talitas in hac censura nuncupet, si diligenter aestimentur | |
| cuncta, magna sortis humanae reperiantur volumina: repulsa | |
| in magisterio equitum apud avunculum et contra petitionem | |
| eius praelatus Lepidus, proscriptionis invidia <ob> collegium | 5 |
| in triumviratu pessimorum civium, nec aequa saltem por- | |
| tione, sed praegravi Antonio, Philippensi proelio morbi, | 148.1 |
| fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur Agrippa | |
| ac Maecenas) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, nau- | |
| fragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam | |
| in navali fuga urguente hostium manu preces Proculeio | 5 |
| mortis admotae, cura Perusinae contentionis, sollicitudo | |
| Martis Actiaci, Pannonicis bellis ruina e turri, tot seditiones | 149.1 |
| militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta Marcelli vota, | |
| pudenda Agrippae ablegatio, totiens petita insidiis vita, in- | |
| cusatae liberorum mortes luctusque non tantum orbitate | |
| tristis, adulterium filiae et consilia parricidae palam facta, | 5 |
| contumeliosus privigni Neronis secessus, aliud in nepte | |
| adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio | |
| Illyrici, servitiorum dilectus iuventutis penuria, pestilentia | |
| urbis, fames Italiae, destinatio expirandi et quadridui inedia | |
| maior pars mortis in corpus recepta; iuxta haec Variana | 150.1 |
| clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi | |
| Agrippae post adoptionem, desiderium post relegationem, | |
| inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc | |
| uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa | 5 |
| deus ille caelumque nescio adeptus magis an meritus herede | |
| hostis sui filio excessit. |