| Subeunt in hac reputatione Delphica oracula | 7.151.1 |
| velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo | |
| sunt haec: "Pedium felicissimum, qui pro patria | |
| proxime occubuisset;" iterum a Gyge rege tunc am- | |
| plissimo terrarum consulti: "Aglaum P<s>ophidium esse | 5 |
| feliciorem." senior hic in angustissim<o> Arcadiae angulo | |
| parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium cole- | |
| bat, numquam ex eo egressus atque, ut e vitae genere mani- | |
| festum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus. |