Consecratus est vivus sentiensque eiusdem | 7.152.1 |
oraculi iussu et Iovis deorum summi adstipulatu Eut<h>ymus | |
pycta, semper Olympiae victor et semel victus. patria ei | |
Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eo- | |
dem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud mira- | 5 |
tum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo facti- | |
tatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc | |
placuisse dis. |