| De spatio atque longinquitate vitae hominum | 7.153.1 |
| non locorum modo situs, verum e<t t>emp<o>ra ac sua cuique | |
| sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus | |
| aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum | |
| aevo <p>r<a>eferens, cornici novem nostras attribuit aetates, | 5 |
| quadruplum eius cervis, id triplicatum corvis, et reliqua | |
| fabulosius in phoenice ac Nymphis. Anacreon poeta Ar- | 154.1 |
| ganthonio Tartesiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypri- | |
| orum decem annis amplius, Aegimio CC, Theopompus | |
| Epimenidi Gnosio CLVII; Hellanicus quosdam in Aetolia | |
| Epiorum gentis ducen<os> explere, cui adstipulatur Dama<s>tes | 5 |
| memorans Pictoreum ex his praecipuum corpore viribusque | |
| etiam CCC vixisse, Ephorus Arcadum reges tricenis annis, | |
| Alexander Cornelius Dandonem quendam in Illyrico D | 155.1 |
| vixisse, Xenophon in peripl<o> Lutmiorum insulae regem | |
| DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. quae om- | |
| nia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate | |
| determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis tempori- | 5 |
| bus, sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam | |
| lunae senio, ut Aegyptii. itaque apud eos et singula milia | |
| annorum vixisse produntur. sed ut ad confessa transeamus, | 156.1 |
| Arganthonium Gaditanum LXXX annis regnasse prope cer- | |
| tum est; putant quadragensimo coepisse. Masinissam LX | |
| annis regnasse indubitatum est, Gorgian Siculum CVIII vi- | |
| xisse. Q. Fabius Maximus LXIII annis augur fuit. M. Per- | 5 |
| penna et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in | |
| consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Per- | |
| penna septem reliquit ex iis quos censor legerat; vixit annos | |
| LXXXXVIII. qua in re et illud adnotare succurrit, unum | 157.1 |
| omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur, | |
| cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque | |
| ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII. M. Valerius | |
| Cor<vin>us centum annos inplevit, cuius inter primum et | 5 |
| sextum consulatum XLVI anni fuere. idem sella curuli | |
| semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius | |
| vitae spatia Metellus pontifex. |